Liber Basiorum  

From The Art and Popular Culture Encyclopedia

Jump to: navigation, search

Related e

Wikipedia
Wiktionary
Shop


Featured:

Kunstformen der Natur (1904) by Ernst Haeckel
Enlarge
Kunstformen der Natur (1904) by Ernst Haeckel
Renaissance erotica

Liber Basiorum (Book of Kisses, first complete edition 1541) is a poetry anthology consisting of nineteen poems by Johannes Secundus. Written in various metres, the poems explores the theme of the kiss.

The 'Basia' are really extended imitations of Catullus (in particular poems 5 and 7) and some poems from the Anthologia Graeca; Secundus situates his poetry, stylistically as well as thematically, firmly with the Neo-Catullan tradition. Variations on the central theme include: imagery of natural fertility; the 'arithmetic' of kissing; kisses as nourishment or cure; kisses that wound or bring death; and the exchange of souls through kissing. Secundus also introduces elements of Neo-Platonism and Petrarchism into his poems.

Contents

Full text

I

BASIVM I.

Cum Venus Ascanium super alta Cythera tulisset,

Sopitum teneris imposuit violis Albarum nimbos circumfuditque rosarum

Et totum liquido sparsit odore locum. sMox veteres animo revocavit Adonidis ignes,

Notus et inrepsit ima per ossa calor. quotiens voluit circumdare coUa nepotis!

quotiens: *Talis', dixit, *Adonis erat!' Sed placidam pueri metuens turbare quietem, 10 Fixit vicinis basia mille rosis. Bcce calent illae, cupidaeque per ora Diones

Aura susurranti flamine lenta subit. Quotque rosas tetigit, tot basia nata repente

Gaudia reddebant multiplicata deae. 15 At Cytherea natans niveis per nubila cycnis

Ingentis terrae coepit obire globum Triptolemique modo fecundis oscula glebis

Sparsit et ignotos ter dedit ore sonos. Inde seges felix nata est mortalibus aegris, 20 Inde medela meis unica nata malis.

Salvete aeternum, miserae moderamina flammae,

Humida de gelidis basia nata rosis! En ego sum, vestri quo vate canentur honores,

Nota Medusaei dum iuga montis erunt 25 Et memor Aeneadum stirpisque disertus amatae

Mollia Romulidum verba loquetur Amor.


Lat. Lttteraturdenkm. 14. 1


lOANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA.


BASIVM IL

Vicina qjiiantum vitis lascivit in ulmo

Et tortiles per ilicem Brachia proceram stringunt immensa corymbi:

Tantum, Neaera, si queas 5 In mea nexilibus proserpere colla lacertis !

Tali, Neaera, si queam Candida perpetuum nexu tua colla ligare

lungens perenne basium! Tunc me nee Cereris nee amici cura Lyaei 10 Soporis aut amabilis, Vita, tuo de purpureo divelleret ore;

Sed mutuis in osculis Defectos ratis una duos portaret amantes

Ad pallidam Ditis domum. 15 Mox per odoratos campos et perpetuum ver

Produceremur in loca, Semper ubi antiquis in amoribus heroinae

Heroas inter nobiles Aut ducunt choreas alternave carmina laetae 2ü In valle cantant myrtea,

Qua violisque rosisque et flavicomis narcissis

Vmbraculis trementibus Inludit lauri nemus et crepitante susurro

Tepidi suave sibilant 25 Aeternum zephyri nee vomere saucia tellus

Fecunda solvit ubera. Turba beatorum nobis adsurgeret omnis,

Inque herbidis sedilibus Inter Maeonidas prima nos sede locarent; 30 Nee Ulla amatricum lovis Praerepto cedens indignaretur honore

Nee nata Tyndaris love.


lOANNES NICOLAI SEOVNDVS, BASIA.


III

BASIVM III.

  • Da mihi suaviolum,' dicebam *blanda puella!'

Libasti labris mox mea labra tuis. Inde velut presso qui territus angue resiütat, Ora repente meo vellis ab ore procul. 5 Non hoc suaviolum dare, lux mea, sed dare tantum Est desiderium flebile suavioli.


IV

BASIVM IV.


Non dat basia, dat Neaera nectar,

Dat rores animae suaveolentes,

Dat nardumque thymumque cinnamumque

Et mel, quäle iugis legunt Hymetti

5 Aut in Cecropiis apes rosetis

Atque hinc virgineis et inde ceris Saeptum vimineo tegunt quasillo. Quae si multa mihi voranda dentur, Immortalis in iis repente fiam

10 Magnorumque epulis fruar deorum. Sed tu munere parce, parce tali, Aut mecum dea fac, Neaera, fias. Non mensas sine te volo deorum, Non, si me rutilis praeesse regnis

15 Excluso love dii deaeque cogant.

BASIVM V.

Dum me mollibus hinc et hinc lacertis
Adstrictum premis imminensque toto
CoUo, pectore lubricoque vultu
Dopendes umeris, Neaera, nostris
5 Componensque meis labella labris
Et morsu petis et gemis remorsa
Et linguam tremulam hinc et inde vibras
Et linguam quenilam hinc et inde sugis,
Adspirans animae suavis auram
Möllern, dulcisonam, humidam meaeque
Altricem miserae, Neaera, vitae;
Hauriens animam meam caducam,
Flagrantem, nimio vapore coctam,
Coctam pectoris impotentis aestu,
Eludisque meas, Neaera, flammas
Flabro pectoris haurientis aestum —
iucunda mei caloris aura!
Tunc dico: *Deus est Amor deorum,
Et nuUus deus est Amore maior.
Si quisquam tamen est Amore maior.
Tu, tu sola mihi es, Neaera, maior!'

BASIVxM VI.

De meliere nota bis basia mille paciscens

Basia mille dedi, basia mille tuli. Explesti numerum, fateor, iucunda Neaera,

Expleri numero sed nequit uUus amor. 5 Quis landet Cererem numeratis surgere aristis?

Gramen in inrigua quis numeravit humo? Quis tibi, Bacche, tulit pro centum vota racemis,

Agricolamve deum mille poposcit apes? Cum pius inrorat sitientes luppiter agros, 10 Deciduae guttas non numeramus aquae; Sic quoque cum ventis concussus inhon^uit aer

Sumpsit et irata luppiter arma manu, Grandine confusa terras et caerula pulsat.

Securus sternat quot sata quotve locis.


JOANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA« 5

15 Seu bona, seil mala sunt, veniunt iiberrima caelo, Malest as domui convenlt lila lovls. Tu quoque, cum dea sls dlva formoslor lila,

Concha per aequoreum quam vaga ducit iter, Basla cur numero caelestia dona coerces 20 Nee numeras gemitus, dura puella, meos Nee lacrimas numeras, quae per faciemque slnumque

Duxerunt rivos semper euntis aquae? Si numeras lacrimas, numeres licet oscula, sed si Non numeras lacrimas, oscula ne numeres 25 Et mihi da, miseri solacia vana doloris, Innumera innumeris basia pro lacrimis!


BASIVM VH.

Centum basia centies, Centiim basia millies, Mille basia millies Et tot milia millies,

5 Qiiot guttae Siculo mari,

Quot sunt sidera caelo, Istis purpureis genis, Istis turgidulis labris Ocellisque loquaculis

10 Ferrem continuo impetu,

formosa Neaera! Sed dum totus inhaereo Conchatim roseis genis, Conchatim rutilis labris

15 Ocellisque loquaculis,

Non datur tua cernere Labra, non roseas genas Ocellosque loquaculos Melles nee mihi risus,


^ JOANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA.

20 Qui, velut nigra discutit

Caelo nubila Cynthius Pacatumque per aethera Gemmatis in equis micat, Flavo lucidus orbe,

25 Sic nutu eminus aureo

Et meis lacrimas genis Et curas animo meo

Et suspiria pellunt. Heu, quae sunt oculis meis

80 Nata proelia cum labris?

Ergo ego mihi vel lovem Rivalem potero pati? Rivales oculi mei

Non ferunt mea labra.


BASIVM VIII.

Quis te furor, Neaera Inepta, quis iubebat Sic involare nostram, Sic vellicare linguam

5 Ferociente morsu?

An, quas tot unus abs te Pectus per omne gesto Penetrabiles sagittas, Parum videntur, istis

10 Ni dentibus protervis

Exerceas nefandum Membrum nefas in illud, Quo saepe sole primo, Quo saepe sole sero,

15 Quo per diesque longas

Noctesque amainilentas


lOANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA.

Landes tuas canebam? Haec ^est, iniqua, (nescis?), Haec illa lingua nostra est,

20 Quae tortiles capillos,

Quae paetulos ocellos, Quae lacteas papillas, Quae coUa moUicella Venustulae Neaerae

25 MoUi per astra versu

Vitra lovis calores Caelo invidente vexit, Quae te, meam salutem, Quae te, meamque vitam

80 Animae meaeque florem,

Et te, meos amores, Et te, meos lepores. Et te, meam Dionen, Et te, meam columbam

35 Albamque turturillam

Venere invidente dixit. An vero, an est id ipsum, Quod te iuvat, superba, Inferre vulnus illi,

40 Quam laesione nulla,

Formosa, posse nosti Ira tumere tanta, Quin semper hos ocellos. Quin semper haec labella

45 Et qui sibi salaces

Malum dedere dentes Inter suos cruores Balbutiens recantet? vis superba formae!


8 10ANNE8 NICOLAI 8ECVNDVS, BASIA.


BASIVM IX.

Non semper udum da mihi basium Nee iuncta blandis sibila risibus Nee semper in meum reeumbe Implicitum moribunda coUum,

5 Mensura rebus est sua duleibus,

Vt quodque mentes suavius adfieit, Fastidium sie triste seeum Limite proximiore dueit.

Cum te rogabo ter tria basia, 10 Tu deme septem nee nisi da duo

Vtrumque nee longum nee udum^ Qualia teligero Diana

Dat easta fratri, qualia dat patri Experta nuUos nata Cupidines; 15 Mox e meis laseiva oeellis

Curre proeul natitante planta

Et te remotis in penetralibus Et te latebris abdito in intimis! Sequar latebras usque in imas, 20 In penetrale sequar repostum.

Praedamque vietor fervidus in meam Vtrimque heriles iniciens manus Raptabo, ut imbellem eolumbam Vnguibus aecipiter recurvis.

25 Tu deprecantes victa dabis manus

Haerensque totis pendula brachiis Plaeare me septem iocosis Basiolis eupies, inepta.


JOANNES NICOLAI 8ECVNDVS, BASIA

Errabis! lUud crimen ut eluam, 30 Septena iungam basia septies

Atque hoc catenatis lacertis Impediam, fugitiva, collum,

Dum persolutis omnibus osculis lurabis omnes per Veneres tuas 35 Te saepius poenas easdem

Crimine velle pari subire.


BASIVM X.

Non sunt certa, meam moveant quae basia mentem.

Vda labris udis conseris: uda iuvant. Nee sua basiolis non est quoque gratia siccis,

Fluxit ab bis tepidus saepe sub ossa vapor. 5 Dulce quoque est oculis nutantibus oscula ferro

Auctoresque sui demeruisse mali, Sive genis totis totive incumbere collo

Seu niveis umeris seu sinui niveo Et totas livore genas collumque notare 10 Candidulosque umeros candidulumque sinum Seu labris querulis titubantem sugere linguam

Et miscere duas iuncta per ora animas Inque peregrinum diffundere corpus utramque,

Languet in extreme cum moribundus amor. 15 Me breve, me longum capiet laxumque tenaxque^

Seu mihi das, seu do, lux, tibi basiolum. Qualia sed sumes, numquam mihi talia redde,

Diversis varium ludat uterque modis. At quem deficiet varianda figura priorem, 20 Legem summissis audiat hanc oculis,

Vt quot utrimque prius data sint, tot basia solus

Dulcia victori det totidemque modis.


10 JOANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA.

BASIVM XI.

Basia lauta nimis quidam me lungere dicunt,

Qualia rugosi non didicere patres. Ergo ego cum cupidis stringo tua coUa lacertis,

Lux mea, basiolis immoriorque tuis, 6 Anxius exquiram, quid de me quisque loquatur?

Ipse quis aut ubi sim, vix meminisse vacat. Audiit et risit formosa Neaera meumque

Hinc Collum nivea cinxit et inde manu Basiolumque dedit, quo non lascivius unquam 10 Inseruit Marti Cypria blanda suo, Et: 'Quid', ait, *metuis turbae decreta severae?

Causa meo tantum competit ista foro.'


BASIVM xn.

Quid vultus removetis hinc pudicos, Matronaeque puellulaeque castae? Non hie furta deum iocosa canto Monstrosasve libidinum figuras,

5 Nulla hie carmina mentulata, nulla,

Quae non discipulos ad integellos Hirsutus legat in schola magister. Inermes cano basiationes, Castus Aonii chori sacerdos.

10 Sed vultus adhibent modo huc protervos

Matronaeque puellulaeque cunctae, Ignari quia forte mentulatum Verbum diximus evolante voce. Ite hinc, ite procul, molesta turba,

15 Matronaeque puellulaeque turpesi

Quant castior est Neaera nostra, Quae certe sine mentula libellum Mavult quam sine mentula poetam!


JOANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA. n

BASIVM XIII.

Languidus e dulci certamine, vita, iacebam

Exanimis, fusa per tua coUa manu. Omnis in arenti consumptus spiritus ore Flamine non poterat cor recreare novo. 5 lam Styx ante oculos et regna carentia sole, Luridaque annosi cymba Charontis erat, Cum tu suaviolum educens pulmonis ab imo

Adflasti siccis inriguum labiis, Suaviolum, Stygia quod me de valle reduxit 10 Et iussit vacua currere nave senem. Erravi: vacua non remigat ille carina,

Flebilis ad manes iam natat umbra mea. Pars animae, mea vita, tuae hoc in corpore vivit Et dilapsuros sustinet articulos; 15 Quae tamen impatiens in pristina iura reverti Saepe per arcanas nititur aegra vias Ac nisi dilecta per te foveatur ab aura,

Iam conlabentes deserit articulos. Ergo age, labra meis innecte tenacia labris, 20 Assidueque duos spiritus unus alat, Donec inexpleti post taedia sera furoris Vnica de gemino corpore vita fluet.


BASIVM XIV.

Quid profers mihi flammeum labellum? Non te, non volo basiare, dura, Duro marmore durior, Neaeral Tanti istas ego ut osculationes Imbelles faciam, superba, vestras, Vt nervo totiens rigens supino Pertundam tunicas meas tuasque Et desiderio furens inani


12 lOANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA.

Tabescam miser aestuante vena? 10 Quo fugis? Remane nee hos ocellos,

Nee nega mihi flammeum labellum! Te iam, te volo basiare moUis, Molli moUior anseris medulla!


BASIVM XV.

Adducto puer Idalius post tempora nervo

Stabat in exitium, pulchra Neaera, tuum; Cum frontem sparsosque videns in fronte capillos

Luminaque argutis inrequieta notis 5 Flammeolasque genas et dignas matre papillas,

lecit ab ambigua tela remissa manu Inque tuas cursu effusus pueriliter ulnas

Mille tibi fixit basia mille modis, Quae succos tibi myrteolos cypriosque liquores 10 Pectoris afflarunt usque sub ima tui, luravitque deos omnes Veneremque parentem

Nil tibi post unquam velle movere mali. Et miremur adhuc, cur tam tua basia fragrent,

Duraque, cur miti semper amore vaces!


BASIVM XVI.

Latonae niveo sidere blandior Et Stella Veneris pulchrior aurea,

Da mi basia centum!

Da tot basia, quot dedit

Vati multivolo Lesbia, quot tulit;

Quot blandae Veneres quotque Cupidines

Et labella pererrant

Et genas roseas tuas;


JOANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA. 13

Quot vitas oculis quotque neces geris, 10 Quot spes quotque metus quotque perennibus Mixta gaudia curis Et suspiria amantium.

Da, quam multa meo spiciala pectori Insevit volucris dira manus dei

Et quam multa pharetra

Conservavit in aurea.

Adde et blanditias verbaque publica Et cum suavicrepis murmura sibilis, Risu non sine grato, 30 Gratis non sine morsibus,

Quales Chaoniae garrula motibus Alternant tremulis rostra columbulae,

Cum se dura remittit

Primis bruma Favoniis.

25 Incumbensque meis mentis inops genis Huc, illuc oculos volve natatiles Exsanguemque lacertis Die te sustineam meis.

Stringam nexilibus tete ego brachiis, 80 Frigentem calido pectore comprimam Et vitam tibi longi Reddam afflamine basii.

Donec succiduum me quoque spiritus Istis roscidulis linquet in osculis, 35 Labentemque lacertis

Dicam conlige me tuis.

Stringes nexilibus me, mea, bracchiis, Mulcebis tepido pectore frigidum Et vitam mihi longi ad- 40 Flabis rore suavii.


14 JOANNES NICOLAI SECVNDVS, BA8IA.

Sic aevi, mea lux, tempora floridi Carpamus simul; en iam miserabiles Curas aegra senectus Et morbos trabet et necem.


BASIVM XVII.

Quälern purpureo diffundit mane colorem,

Quae rosa nocturnis roribus immadult, Matutina rubent dominae sie oscula nostrae

Basiolis longa nocte rigata meis; 5 Quae circum facies niveo candore coronat,

Virginis ut violam cum tenet alba manus: Tale novum seris cerasum sub floribus ardet,

Aestatemque et ver cum simul arbor habet. Me miserum! Quare, cum fragrantissima iungis 10 Oscula, de thalamo cogor abire tuo? saltem labris serva hunc, formosa, ruberem,

Dum tibi me referet noctis opaca quies. 8i tarnen interea cuiusquam basia carpent,

lUa meis fiant pallidiora genis.


BASIVM XVIII.

Cum labra nostrae cerneret puellae Inclusa Circo candidae figurae, Vt si quis ornet arte curiosa Corallinis eburna signa baccis,

5 Flevisse fertur Cypris et gemendo

Lascivientes convocasse Amores Et: 'Quid iuvat', dixisse, *purpuratis Vicisse in Ida Palladem labellis Et pronubam magni levis sororem

10 Sub arbitro pastore, cum Neaera


10 ANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA 15

Haec antecellat arbitro poeta?

At vos furentes ite in hunc poetam

Et dira plenis tela de pharetris

In illius medullulas tenellas 15 Pectusque per iecurque per iocosum

Distringite acres perstrepente cornu.

At illa nullo pertepescat igne,

Sed tacta pectus plumbea sagitta,

Torpescat imas congelata venas.' 20 Evenit; imis uror in meduUis,

Et torrido iecur liquescit igne;

Tu fulta pectus asperis pruinis

Et caute, quales aut maris Sicani

Aut Hadriae unda tundit aestuosa, 25 Secura ludis impotentem amantem.

Ingrata! Propter ista labra rubra

Laudata plector. Heu, misella, nescis.

Cur oderis nee ira quid deorum

Effrena possit et furor Diones. 30 Duros remitte, mollicella, fastus

Istoque dignos ore sume mores

Et quae meorum causa sunt dolorum

Meilita labris necte labra nostris,

Haurire possis ut mei pusillum 35 Praecordiis ex intimis veneni

Et mutuis languere victa flammis!

At nee deos nee tu time Dienen:

Formosa divis imperat puella.


BASIVM XIX.

Mellilegae volucres, quid adhuc thyma cana rosasque

Et rorem vernae nectareum violae Lingitis aut florem late spirantis anethi?


16 JOANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA.

Omnes ad dominae labra venite meae. 5 lila rosas spirant omnes thymaque omnia sola Et succum vernae nectareum violae. Inde procul dulces aurae funduntur anethi,

Narcissi veris illa madent lacrimis Oebaliique madent iuvenis fragrante cruore, 10 Qualis uterque liquor, cum cecidisset, erat, Nectareque aetherio medicatus, et aere puro,

Impleret fetu versicolore solum. Sed me iure meo libantem mellea labra Ingratae socium ne prohibete favis. 15 Non etiam totas avidae distendite cellas, Arescant dominae ne semel ora meae Basiaque impressans siccis sitientia labris,

Garrulus indicii triste feram pretium. Heu non et stimulis compungite moUe labellum 20 Ex oculis stimulos vibrat et illa pares. Credite, non uUum patietur vulnus inultum: Leniter innocuae mella legatis apes.


AVCTORES ET IMITATORES.

A. Ezempia. I.

PHILIPPVS BEROALDVS.

Osculum Panthiae.

Qualia lascivo dedit oscula saepe Tonanti

Dardanius Phrygia raptus ab arce puer, Qualia formosae Veneri dilectus Adonis,

Qualia pastori Tyndaris Iliaco, 5 Qualia Taenarides tribuit puer oscula Phoebo,

Amphytrioniadae qualia pulcher Hylas, Qualia purpureae, quae conspicit omnia, Lunae

Latmius in somnis contulit Endymion, Talia mille dedit roseis mihi basia labris 10 Panthia, fervoris prima favilla mei. Quantus odor, quantum divini nectaris illis,

Quantus mellis inest ambrosiaeque liquor! Cinnama quod spirant, quod ölet Cinyreia myrrha

Et quod odorus Arabs Coryciumque crocum, 15 Sucina quod fragrant manibus tractata, quod omne

Vnguentum et fracto fusa Falerna cado, Balsama quod spirant, redolent quod florea rura,

Quod citrum et violae purpui^eaeque rosae: Hoc redolent dominae dulcissima basia nostrae, 20 Hoc OS foraiosum labraque purpurea. me felicem, cui tu pharetrate Cupido

Et Cytherea Venus tot tribuistis opes! Non ego fortunas Croesi Pythiique Bithyni

Lat. Litteraturdenkm. 14. J


18 JOANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA.

Expeto, non gazas divitiasque Midae. 25 Me mea formosis teneat foveatque lacertis

Panthia: rex regum tunc ego summus ero. Me iuvat, ut dominae placeam, tolerare labores,

Aerumnasque graves imperiumque ferox; Me iuvat aestivas sub Cancro ducere liices 30 Aegocerique nives ire ad Hyperboreas. Obsequar ut dominae, durum nil ferre recuso:

Si iubeat, Stygias nunc aditurus aquas. Tantum forma valet; tanti est spectata venustas

Et decor et facies et lepor atque sales. 35 Si redeant veteres facundo pectore vates,

Elysium vacuet si pia turba nemus, Si Marc nunc repetat superos et culta Tibulli

Musa et Nasonis Pieriusque chorus: Nemo satis queat eximiam laudare puellam 40 Et decus et faciem corporis egregii. Huic est forma potens, sunt aemula lumina stellis,

Lumina, quae possent sollicitare deos. Procerum corpus dominae est teretesque lacerti,

Est formosa manus articulique leves, 45 Pes parvus fulvaeque comae facundaque lingua,

Sunt modici risus, Atticus estque lepos. Haec candore nives vincit superatque rosarum

Fulgorem, in toto corpore nuUa nota est. Quidquid agit: sive incedit, sive accubat aut stat 60 Aut sedet, exornat subsequiturque decor. Tota decens, urbana, sagax est, tota venusta,

Totaque nativo pulchra colore placet. Non cerussatis incedit Candida buccis

Nee fucata genas atque supercilia. 55 Aesopa non spirat Pharii nee stercora piscis,

Non Greta aut asinae corpora lacte fovet, Non oculos stibio linit aut fuligine pingit:

A pereant, quibus haec cura decoris inest!


AVCTORES ET IMITATORES. I91

Quid iuvat, exterrio formam corrumpere liixu 60 Atqiie peregrinis cultibus inficere?

Nonne Deus vobis faciem dedit? Heu scelus: illam

PoUuitis fuco et laeditis artificem! luppiter hinc in vos iaculatur fulmina, mittit Excidium, pestes femineumque malum. 65 Nostra Venus vivo prodit formosa colore Nativisque placet dotibus atque bonis. Quantum inter flores amaranthi et lilia fulgent

Et violae et loti coccineaeque rosae, Quantum inter Stellas conlucet luna minores, 70 Cynthia, te, quantum Cynthius exsuperat: Tantum inter pulchras radiat formosa puellas

Panthia, purpureis aemula sideribus. Cedat Paeligni celebrata Corinna poetae, Cinthia cum Nemesi, culte TibuUe, tua! 75 Lesbiaque adsurgat dominae Ticidaeque Perilla Et tu, iam Gallo dicta Lycori tuo! Dissimulet faciem Lais Ephyreia, cuius

Traxerat attonitos forma superba vires! Forma Menandreae fuerat nee Thaidos olim 80 Tanta, nee est Phrynes tam decor egregius, Sordida Penelope, turpis Virginia, turpis

Est conlata tibi, Panthia, Sulpicia. Cedat Darei coniunx, Cornelia Magni, Hippodame et comptis Laodamia comis. 85 Cedat et Abradatae consors tibi, Panthia, cuius Ipsa geris nomen nomine ficticio. Si Paris hanc Phrygius Phrygia spectasset ab Ida^

Non peteret portus, Tyndari, pulchra tuos; luppiter hanc videat: subito descendet Olympo, 90 Fiet olor, satyrus, taurus et Amphytrion. Dia Camilla minor, minor est Lucretia et omne&

Italides matres Cecropiaeque nurus; Stratonice Antiochi dispar, Poppaea Neronis,

2*


'_ I


20 lOANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA.

Lamia Demetri Candida Thargelia. 95 Cedite iam divae Tritonia, luno, Dione, Quas Paris Ideis viderat ante iugis! Quid maiora loquor? Te, Penthesilea, probabit

Et colet: heu, nomen dulcius ambrosia! Panthia formosis formosior, heroinis 100 Digna soror, Phoebo coniuge, digna love est. Digna quidem caelo facies. lamque incipit esse

Cognita et Eois, cognita et Hesperiis. Hanc ego viventem vivus, defunctus amabo Hanc quoque defunctam; sie iubet alma Venus 105 decus, facies, o Cypride digna parente, et germanis digna CupidinibusI Panthia, di tibi dent tercentum Nestoris annos,

Saecula Tithoni perpetuumque decus! Oscula felicem dudum et fecere beatum 110 Me tua; si dederis cetera, divus ero.

Interea ardentem quaeso miserare Philippum; Sit tibi cura mei: me cape mancipiuni!


II. Epigramma Piatonis philosophi.


AVLVS GELLIVS.

Hoc diciixoy amicus meus, ovx ä/uovaog adulescens, in plures versiculos licentius liberiusque vertit. Qui quoniam mihi quidem visi sunt non esse memoratu indigni, subdidi:

Dum semihiulco savio Meum puellum savior


AVCTORES ET IMITATORES. 21

Diilcemqiie florem spiritus

Diico ex aperto tramite, 5 Anima mea aegra et saucia

Cucurrit ad labeas mihi

Rictiimque in oris pervium

Et labra pueri mollia

Rimata itineri transitus, 10 Vt transiliret, nititur.

Tum si morae quid plusculae

Fuisset in coetu osculi,

Amoris igni percita

Transisset et me linqueret 15 Et mira prorsum res foret,

Vt fierem ad me mortuus,

Ad pueriim ut intus viverem.


PETRVS CRINITVS.

Ad Xeaeram.

(Ex epigrammate Piatonis philosophi.)

Dum te, Neaera, suavior Gratumque florem spiritus E semihiulcis suaviis Per mutuas vices traho,

5 Tum mi labella pressula

Tenello amore saucia Animam tenere gestiunt, Xe se relinquat protinus Tuisque labris moUibus

10 Decepta dulci suavio

Sensim reperto transitu

Labatur in pectus tuum

Et dicat esse gratius


22 lOANNES NICOLAI 8ECVNDVS, BA8IA.

Servare tarn bonos lares 15 Tecumque semper vivere,

Vbi alma Cypris incalet Blandusque germinat lepor Et grata lusitat Charis. Quod si Neaera advenerit, 20 Vt igne amoris percita

Animula mea misellula Me linquat in coetu osculi Et me relicto transeat. Remitte quam primum potes 25 Et redde mi vitam, precor,

Vt serviam semper tibi Fidemque firmam comprobem.


III.

lACOBVS SANNAZARIVS.

Ad Ninam.

Sescentas, Nina, da, precor roganti Sed tantum mihi basiationes, Non quas dent bene filiae parenti Nee quas dent bene fratribus sorores,

5 Sed quas nupta rogata det marito

Et quas det iuveni puella caro. luvat me mora longa basiorum, Ne me tam cito deserat voluptas. Noio marmora muta, nolo pictos

10 Dearum, Nina, basiare vultus,

Sed totam cupio tenere linguam Insertam humidulis meis labellis, Hanc et sugere morsiunculasque Melles adicere et columborum

15 In morem teneros inire lusus


AVCTOBES ET IMITATORES. 23

Ac blandum simul excitare murmur. Haec sunt suavia dulciora melle Hyblaeo et Siculae liquore cannae. Haec sola ambrosiaeque nectarisque

20 Succos fundere sola habere possunt.

Quae si contigerint mihi tuisque Admovere sinas manum papillis, Quis tunc divitias, quis aurum et omnes Assis me putet aestimare reges?

25 lam non maluerim mihi beatas

Aurorae Venerisque habere noctes, Non Hebes thalamos beatiores, Non si deserat haec suum maritum, Non si me roget usque quaque, non si

80 Aeternam mihi spondeat iuventam.


B. Imitatores.

GEORGIVS BVCHANNANVS.

Ad Neaeram.

Seu procacibus adnuas ocellis, Seu minacibus abnuas ocellis, luxta me miserum, Neaera, perdis; Spe torques modo credula timentem,

5 Nunc formidine maceras dolentem:

Spes, si lumine respicis benigne, Lentis ignibus ustulat medullas; Timor, lumine si aspicis maligne, Pigro f rigor e congelat medullas.

10 Sic iactor miser huc et huc timores

Spesque inter dubiae patens procellae; Nee unquam vigili quieta cura Vitae noxve diesve mi refulsit.


24 10ANNE8 NICOLAI SECVNDVS, BASU.

saevissime numinum Cupido, t5 Si infensus pariter favensque perdis,

Quis portus mihi spem feret salutis?

Ad eandem. Quantum delicias tuas amabam, Odi deterius duplo ampliusque ' Tuam nequitiam et procacitatem, Postquam te propius, Neaera, novi. 5 At tu si penitus perire me vis,

Si vis perdite amem et magis magisque Totis artubus imbibam furorem, Sis nequam magis et magis proterva. Nam quo nequior es proterviorque, 10 Tanto impensius uror inquieto

Ventilante odio faces amoris Et lentas iterum ciente flammas. Quod si sis melior modestiorque, Odero minus et minus te amabo.

Ad eandem. Cum das basia, nectaris, Neaera, Das mi pocula, das dapes deorum, Vt factus videar mihi repente Vnus e numero deum, deisve

5 Si quid altius est beatiusve.

Sed nectar mihi dulce basiorum Sic fallacibus imbuis venenis, Vt qui nunc fueram deus, deisve Si quid altius est beatiusve,

10 Praeoeps in Stygium datus barathrum,

Degam Erinyas inter, aut barathrum Si quid sit Stygium infra Erinyasve. Sic statim mihi cor, iecur, medullas


AVCTOBES ET IMITATORES. 25

Et venas tacite malum pererrat. 15 Sic corpus mihi tabe conliquescit,

Ardet ignibiis, aestuat venenis;

Sic mentem mala pestis occupavit,

Vt Sit nectare suavius venenum,

Vita mors potior, labor quiete, 20 Sanitate furor, salute morbus.


IA.NVS LERNVTIVS. B a s i a.

I.

At vos Chaldaeo incerti pendetis ab ore

Et Ventura magis quaeritis in numeris, Sanguineus si quando minaci ardore cometa

Territat et reges, territat et populos; 5 Sive novum sidus solitis Deus adicit astris

Seu lunae ac solis lumina deficiunt, Kursus et abiectas leges pacemque doletis,

Cum fera civilis fertur in arma furor, Praeterea pestem, febres, incendia, casus 10 Et tot fallacum tristia facta hominum, — Verus amans solo percussus pectora amore

Seit causam atque horam funeris ipse sui. Nee timet ex alto capiti impendentia fata,

Nee maris et terrae caeca pericla timet. 15 En ego formoso dominae dum pendeo ab ore,

Certum est, basiolis moUibus immoriar. Quin ubi pallentes Erebi novus advena ad umbras

Venero iamque atram per Styga Untre vehar, Si cineri illa meo aut gelido ferat oscula saxo, 20 Quo Sita sub saxo cum cinere ossa mea, Ilicet in vitam invito vel Dite revertar

Et spernam, quidquid continet Elysium.


26 JOANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA.

II.

Fert geminas mea vita rosas uno oris in orbe,

Altera lacteola est, altera punicea est. Labra rosis sunt tincta rubris, at circulus oris

Provocat albentes aequiparatque rosas. 5 Cum nive non tacta minium sie certat Iberum,

Sic cana autumni tempore mala rubent. Spiritus ipse rosas roseo diffundit ab ore

Et spirat, quidquid cum Zephyro Enna parit. Quae miratus Amor: *Iam cedant*oscula matris! 10 Os', ait, *hoc nobis mattya vera dabit.'

III.

Hesterna, mea lux, cum fessus nocte cubarem

Nee possem maestae ponere mentis onus, Tandem ubi Sol summo caelum rubefecit ab ortu Astraque lascivos deseruere choros, 5 Post lentas animi curas, post taedia lenta In somnum somno lumina victa dedi. Hie tu cuncta tibi similis vultumque habitumque

Ante pedes lecti es visa sedere mei; Cumque ego conarer proserpere in oscula, nulluni 10 Basiolum potui vel dare vel capere.

Et tamen a quotiens visus mihi tendere dextram

Teque avida iam iam-corripuisse manu! Prustra, nam simulatque inieci brachia collo, Colla retrocedens subtrahis osque mihi. 15 Sic fugit exsultim natitante per aera penna,

Et captatorem ludit inante culex. ^/^

Nescio, quid sperem, cupido male subdola amanti Si, lux, in somnis gaudia vana negas. ' Felix Endymion prae me : licet oscula non det, 20 Accipit in somnis oscida multa tamen.

Sed scio, quid sperem: non vis dare gaudia vana


AVCTORES ET IMITATORES. 27

Nec cupidum fictis ludere basiolis. Spes mea ne fallat, da, lux, mihi gaudia vera Et cupidum veris imbue basiolTsI 25 Sic ego non Lunam prae te, non Latmia saxa. Cum caelo spernam caelicolam at Venerem.

IV.

Vinclis, age, solve papillas!

Gemina haec cur Candida poma,

Gemina haec cur flammea fraga

Sic fibula vana coercet? 5 Latere informia fas est,

Nefas est pulchra latere.

Oculis aurum eice purujn,

Flammisque interfice flammas,

Penitus quibus intus aduror. 10 Sic ignes ignibus olim

Restinxit luppiter, axis

Cum caeli arderet uterque.

Profer decus oris eburnum

Et labra micantia pande! 15 Nolo nunc basia centum,

Nolo, lux, basia mille:

Vnum mihi sufficit, unum,

Vel dem tibi, vel mihi, lux, da,

Geminae modo basio ab uno 20 Animae conflentur in unam.

Alia arce et contege veste,

Veste invidiosa et amica!

Nam quid cupiam omnia, vitam

Vt iam inter basia fundam? 25 Satis, a satis! Immo supersunt

Labra, os, oculi atque papillae.


28 JOANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA

Ocelli.

I.

Aura felicis Zephyri, aura felix, Aura, quam Phoebo dea mater antris Clam sub exesis genuit, secundo Sic in amore,

5 Chloris ardenti tua semper adsit, Sic Ulis cedant animosa fratrum Plabra, sie regnes: age nunc, volatus Suscita et arcem,

L pete heroi positam Maluto, 10 Quam Venus spretis Eryce atque Cypro Incolit, simul mea lux eam oris Praetulit istis.

Defer has illi lacrimas, per ora Quae mihi nivis liquidae instar undant! 15 Defer et suspiria nostra ab imo

Pectoris aegri

Quae traho noctuque dieque, mortem Dum miser viVo miseram atque curas Inter insanas iecur usque saevo a 20 Vulture rodor.

Die, bona oppressum nisi sublevet spes Mox fore, adspectu ut recreer cupito, Nil fore, optatum totiens subire Cur morer Orcum.

25 Sed quid haec amens tibi? Luce tacta Vt meae prima fueris puellae, Flamine actutum ex humili emicabis Arduus ignis.


AVCTORES ET IMITATORES. 29

n. ^

Ex oculis mea Hyella tuis modo gaudia mille,

At modo tristitiae semina mille traho. Cor micat, et trepidis exsultant pectora fibris,

Spem vultu quotiens candidiore facis. 5 Mens cadit atque exspes iaceo in maerore metuque,

Spem vultu quotiens turbidiore negas. Quid iam non in me tibi di voluere licere,

Motibus bis animum sie mihi quando rapis? A ducis exemplo Haemonii, lux, moUior adsis, 10 Cumque tot intuleris vulnera, confer opeml

ni.

Cor mihi nescio quis rapuit. Quis? Nunquid Hyella?

Sic est: luminibus praeda fuit dominae. Quid nunc? Quid faciam? Qua cor ratione reposcam?

An totiens captus audeam adire iterum 5 Sirenumque iterum ad scopulos haerere et iniquas

Ilicet in pedicas non rediturus agi? An potius maneo? Praestat; sed corde remoto

Languida qui solitus membra calor recreet? Quo feror ambiguus? Pro me puer ito Cupido 10 Aut Paphiae caeston huic cedo matris: eo.

IV.

Cur numquam satier tuos Spectans, lux mea, ocellulos, Istos, lux mea, ocellulos, Qui cor sie mihi carpunt 5 Ignitum faculis suis,

Vt nee Aenariae obrutus Altis verticibus gigas Coeus ardeat aeque,

Mirabar prius, at modo


30 JOANNES NICOLAI SECVNDYS, BASIA

10 Nil novi vi^eo: in necem

Sponte tendere pyralin Vidi liicis amore.


lANVS DOVZA. Basia.

I.

Purpura cum labris cedat calycesque rosarum,

Astra tuis oculis, spiritui Ambrosia, Vive in basiolis, dico tibi, lux mea, vive!

His sine nam peior funere vita tua est. 5 His sine nee caelum placeat mihi. Lude, Rosilla,

Lude nee a labris ora recelle meis! Oscula pange ; parum est, pange altius, adde salivas

Inque meum toto corpore corpus abi! Scilicet haud vita est, vulgo quae vita putatur: 10 Basia quam faciunt, vita ea vera mihi. Atque eadem si non aliud quam luminis aura est.

Quid novum et hanc ipsam basia si faciunt? Ergo fac assidue iungas tua gaudia nostris.

In mea transfusis ossa suaviolis! 15 Sic illi vixere, quibus se lumine claro

lustitiae et tangi numina passa Deum. Sic nostro cum vate Neaera Hispana, nee ipsos

Caelestes aliud nectar habere puta.

n.

Vita mihi, sed morte ipsa crudelior, Ida,

Atque eadem luce hac, lux, mihi cara magis.

Cur promissa mihi quotiens te basia posco, Ilicet opposita contegis ora manu? 5 Quantum pauca dares erat ut mihi basia? Quantum


AVCTORES ET IMITATORES. 31

Haec erat, ut sineres vel tibi pauca dari? An data ne mediis intercipiantur ab auris

Inque notos abeant non bene iuncta, times? Pone metum: nobis haec cautio prima futura est, 10 Perdita ne possis ulla fiiisse queri. Tu modo labra meis include tenacia labris

Et me tricenis imbue basiolis, Sed quae concharum nexu potiora beato

Esse diis possint omnibus invidiae. 15 Immoriensque meis demum sine mente labellis.

Die, animae reddam te tibi flore meae. Reddam animae te flore tibi reducique susurro,

Vive meo, dicam, munere, vive mea! Si tamen interea si quod tibi se fugitivum 20 Surpuerit tacito tramite basiolum, Vnius, Ida, loco capies mox basia centum!

Sic poterunt labris nulla perire tuis. Quin et rem iusta libeat si expendere lance,

lam tua sunt lucro damna futura tibi.

III.

Pauca Idae furtim rapui quod basia nuper, Heu furti assidue me facit Ida reum.

Desine mi lites nequiquam intendere, ne te Criminis eiusdem lex agat, Ida, ream. 5 Nam quae rapta meo quereris tibi basia furto, Haec eadem iam me surripuere mihi.

IV.

Postquam nil aliud misero proponis amanti, Pange mihi saltem, lux mea, basiolum!

Quäle velim, quaeris. Vdum tremulumque tenaxque, Mellitum et dulci murmure dulce sonans, 5 Quäle pares rostro iungit mordente columbas. Quäle salax socio cortice concha capit,


32 JOANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA.

Quäle suo Veneris miscet Venus improba Marti, Quäle mihi demum tu dare sola potes.

V.

Non ita vocales Cancro fervente cicadas Aut ros aut tepidi flaminis aura iuvat,

Algentem Phoebus, siccum liquor, esca famentem, Defessum requies et leve murmur aquae 5 Quam me quae Charite libas mihi basia; quid si Addere et his velles cetera? Sed taceo.


ALBERTVS EVPRExXIVS. Basium.

Laesus acu dominae digitus, pus stillat; at illa

Poscit opem, et medicas advocat ipse manus. A me poscit opem: *Si quid tua pharmaca possunt,

Prome*, ait, 'atque herbas prome salutiferas!' 5 Admoveo paucis quae cognita. Nympha repente

Sentit opem et digitum convaluisse videt. Tunc ego: *Pro meritis quae restant praemia nostris?

Certa tibi venit quo mediante salus, Sicne indonatus discessero? Siccine linques 10 Et vatem et medicum, cara Isabella, tuum? Gaudia certa tuo da, munera paucula amanti

Infigens nostris basia grata genis! Si deprompta iuvant nostra te pharmaca ab arte,

Pelle meos morbos, nam potes, arte tua!* 15 Ast Isabella graves tandem miserata dolores,

Solvit pro meritis praemia digna meis. Protinus incaluit corpus simul ac sua sentit

Gaudia, corque istis basiolis rediit.


AVCTORES ET IMITAlK)ßES. 33

Amor ligatus crine Isabellae.

Dum cernit sparsos ad frontem ludere crines

Cincinnosqe videt, pulchra Isabella, tuos, Arcum tendit Amor iaculumque imponere tentat,

Vt iecori ferret vulnera certa tuo. 5 Sed capiens arcum corpus dum flectit in arcum,

Stringitur a rutilis crinibus acer Amor, Idaliusque puer religatus compede forti

Non potis est Diae solvere vincla comae. Erubuit fletuque madet captivus acerbo, 10 Temnere qui suetus numina cuncta fuit. Qui potiiit summi contemnere tela Tonantis

Vincitur a dominae crinibus ille meae.


JOANNES BONEFONIUS. Basia.

I.

Quo ml sie animus repente fugit? Pugit, quod reor, ad meam puellam. Ad illa aurea vincla convolavit. A quo in exitium ruis, miselle?

5 Hi quos aureolos putas capillos,

Quae tibi aureolae comae videntur, Non sunt aureolae comae aut capilli, Sed sunt vincula, compedes, catenae, Sed sunt retia nexilesque casses,

10 Quibus, si semel occupatus haeres, Peribis, moneo, a miser, peribis Nee ad me poteris, miser, redire.

Vsque ab unguiculis meam pererres, Totam denique Pancharin retractes,

15 Illius licet ebrius lepore

Lat. Litteraturdenkm. 14. O


34 lÜANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA.

Incubes ociilis, labris, papillis. Verum cautius invola capillis. Nam praedico iterumque tertiumque, His si retibus occuperis unquam, 20 Peribis miser, a miser, peribis

Nee ad me poteris, miser, redire.

n.

Cum sis mellea tota, tota suavis, Vt mellita magis nee ipsa mella Nee Sit suavior ipsa suavitudo: Qui tot spicula delibuta feile

6 Evibras oculis tuisque labris

Tantam amaritiem mihi propinas?

Kursus tu quoque, Pancharilla, tota, Cum sis fellea, sis amara tota, Mage ut fellea sint nee ipsa fella,

10 Non amarior ipsa amaritudo:

Qui tam dulcia mella basiorum, Tam dulcem ambrosiam mihi labella Propinant tua? Qui tuis ocellis In me spicula tam benigna vibras?

15 An vis ista tui est, puella, ocelli, An vis ista tui est, puella, labri, Vt me feile beent suaviore, Vt me melle necent amariore? amarities nimis suavis!

20 amara nimis suavitudo I

III.

Ergo, floscule, tu meae puellae Hoc florente sinu usque conquiesces? Ergo tu dominae meae papillis Beatus nimis insidebis usque?


AVCTORES ET IMITATORES. 35

5 si, floscule, mi tiia liceret

Ista Sorte frui et meae puellae

Incubare sinu atque desidere

Hos inter globulos papillularum,

Non sie lentus inersque conquiescam, 10 Non sie insideam otiosus usque,

Sed toto spatio inquietus errem

Et feram sinui feramque collo

Mille basia, mille et huic et illi

Impingam globulo osculationes. 15 Nee mihi satis haec putes futura,

Namque et discere curiosus optem,

Quid discriminis inter hune et illum

Et qiiantus tumor huius illiusque,

Quantum albedine praestet hie vel ille, 20 Quantum duritie hie vel ille vineat,

Sinisterne globus globusne dexter

Figura plaeeat rotundiore;

An dexter globus, an globus sinister

Papilla rubeat rubentiore; 25 Explorern quoque, quo beata dueat

lUa semita, quae globos gemellos

Sie discriminat et subesse elamat

Mellitum magis eleg n que quiddam;

Indagem quoque, quidquid est latentis, 30 Et labar taeitus ferarque sensim

Vsque Cypridis ad beata regna. At mi Paneharidis meae papillas

Nee summo lieet ore suaviari

Nee levi lieet attigisse palma: 35 sortem nimis asperam atque iniquam!

Tantillum illa negat mihi petenti,

Tantillum illa negat mihi seienti;

Quae tantum huie tribuit nee id petenti,

Quae tantum huie tribuit nee id seienti.

3*


36 lOANNES NICOLAI SECVNDVS, BASIA.


IV.

At mi dicite, lacrimae tenellae, Vos, quae candidulae meae puellae Os argenteolo rigatis imbre: Qui fas nascier his puellae ocellis,

5 Qui toti igneoli undequaque spargunt Tot incendia missilesque flammas!

Verum fallor ego, et tuae, puella, Quae mihi lacrimae et putantur imbres, Non sunt hae lacrimae aut aquosus imber,

10 Sunt incendia flammeaeque guttae, Quae me sie adeo intime perurunt, Consumpta ut rapidi coloris aestu lam mi pectora tota conliquescant. Quid iam non igitur miselli amantes

15 Sperent aut metuant, quibus creare

Vndam flamma potest et unda flammam!


t'


M. A. MVRETVS. Elegia.

Basiolum blando tetulit mihi Margaris ore

Ambrosia et dulci nectare dulce magis, Quäle thymo aut casiae verni sub primula solis

Lumina cum blando murmure libat apis; 5 Inde l'ugit propere pedibus lasciva protervis.

Dum sese in tenebris posse latere putat. Sed nihil est: non sinit eam latuisse Cupido,

Erranti faculas praetulit ille mihi. Iam te igitur nirsus teneo, formosula, iam te 10 (Quid trepidas?) teneo, iam, rosa, te teneo!


AVCTORES ET IMITATORES. 37

Da mihi pro grata siimpti mercede laboris

Ter tria terque tribus basia ducta modis. Die age, num sentis animos concurrere nostros,

Dum sibi dimidium quaerit uterque sui? 15 Sic age, sie mea vita, animos iungamus utrimque,

NuUa ut eos possit dissoeiare dies, Quin tandem ambiguae post iura precaria lucis

Vnicus e gemino spiritus ore fluat.


CASPAR BARTH. Erotopaegnion.

I.

Istos purpureos tuos ocellos,

Quando ego ad satiem, Neaera, cernam?

Ista purpurea, ista quo labella

Fine rosidula, o Neaera, sugam?

5 Istos aureolos tuos capillos,

Quando ego ad satiem, Neaera, pleetam? Istas turgidulas tuas papillas, Quando ego ad satiem premam, Neaera? Tune ista omnia et illa et illa et illa

10 Meram usque ad satiem, Neaera, dueam.

Cum tu purpureos tuos oeellos, Cum tu rosidulos suaviatus, Cum tu flammeolos tuos capillos. Cum tu turgidulas tuas papillas

15 In sinum tibi proprium retondes,

Vt istinc ego proferam, tuique Et mei similem, atque utrique nostrum Noseendum, sine se cuique nostrum, Vnum purpureum, Neaera, pusum.


38 lOANNBS NICOLAI SECVNDV8, BA81A

IL

Non me fortia bella, non furor me Perdidit Salisubsuli Gradivi, Sed miles dominae insidens ocellis MoUis, ridiculus, fugax, protervus, 5 Cui flamma est mera pro levi sagitta.

Sein quod nomen ei? Vocant AmoFem Quodam nomine primulum suavi, Verum is est furor atque amara pestis.

III.

Sic amemus, amabilem Vivamus mea vitam Vita, gratia, lux, Venus!

Sic vivunt superum chori 5 Mutuo dati amori

Nee illine pote deiei.

Vera est regula: amet prius, Qui vult auetor amari, Sic amans redamabitur. 10 Amemus, redamemus et

Nusquam exspatiari Amorem patiamur!




Unless indicated otherwise, the text in this article is either based on Wikipedia article "Liber Basiorum" or another language Wikipedia page thereof used under the terms of the GNU Free Documentation License; or on research by Jahsonic and friends. See Art and Popular Culture's copyright notice.

Personal tools